- QUATER
- QUATERapud Statium, Theb. l. 4. v. 545. in sacris infernalibus,Lacte quater sparsas ———ritualis vox numerusque. Est enim felicitatis numerus in omnibus. Val. Flaccus, l. 1. Argon.. v. 399.——— vacua nam lapsus ab arbore parvumTe quater ardenti tergô circumvenit anguis.Tibullus, l. 1. Eleg. 10. v. 63.——— quater ille beatus,Quô tenera iratô flere puella potest etc.At de eodem numero Lutatius, ad Statium Thebaid. l. 5. v. 86.——— quater axe serenôIntonuit.De numero, inquit, tonitruum ratio est. Nam omnis impar numerus prospera significat et vivis ascribitur. Id vero quod part, exit infectum ---------- quatuor iuvencos inferis Orphei immolat (Virgilius) Georgic. l. 4. Quatuor tauros inferis mactat. ideo hie quater adversum tonat. Et nitide observavit, ut senae horae eô tempore dividerentur a Sole, ut par numerus, quia est vivis contrarius, poneretur. Dicitur autem hic honor numeri a Pythagora repertus, et masculinae virtutis et Deorum superûm propter regulam trinam divinae rationis. Ergo huiusmodi signa contigerunt. Ut, quater ipso in limite portae Substitit, atque utero sonitum quater arma dedêre. Non occulte Virgilius de numero sancti equi infaustam infernamue rem, id est mortem praenuntiari praedicebat. E quibus discas infelix omen in prodigiis huius numeri, quod asserunt et alii, etsi rari, Scriptorum. Servius tamen pro saepius tantum accipit, in equi illius Troiani sonitu etc. Vide Casp. Barthium, Animadv. ad Statium, d. l. nec non in Libb. Superstitionum, ut et infra, in voce Tetractys.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.